Jump to content

Busiris (Isocrates)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Busiris (discretiva).
Hercules Busiridem ad aram immolans. Vas Atticum circa 470 a.C.n.

Busiris (Graece Βούσιρις)[1] est libellus bellatorius in epistolae formam redactus et a rhetore Isocrate inter 390 et 385 a.C.n. contra alium rhetorem Polycraten scriptus. Qui gloriari dicebatur quod Busiridis, saevi Aegyptiorum regis, laudem et Socratis accusationem[2] scripsisset. Etenim tum sophistae paradoxicas laudationes adfectabant, sive pessimarum personarum sive rerum contemnendarum. Isocrates tam prave compositam esse Busiridis laudem existimabat ut orationem rescripserit ut collegae ostenderet quomodo aliquem laudare conveniret. Magis enim accusasse quam defendisse Busiridem videbatur (Isocrates autem Aegyptiorum instituta et artes illi regi tribuebat ita ut in summa Aegyptios ipsos laudaret). Porro poetarum erga eum maledicta (hospites Iovi immolare narrabatur) facile refelli posse demonstrat quoniam multa saecula post Busiridem vixisse Herculem per genealogias constat[3] qui apud mythographos eum interfecisse dicitur. Ipse enim a talibus nugis abhorrebat quae rhetorum artem detrectabant.


  1. Oratio XI in corpore Isocratico.
  2. Jean Humbert. Polycratès. L'Accusation de Socrate et le Gorgias, Klinksieck, 1930. Recensio critica
  3. Etenim eius mater Libye filia Epaphi erat et neptis Ius dum Hercules ad tertiam decimam generationem post eam pertinebat (cf. Prometheus vinctus).

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]
  • Collection des Universités de Franceː Georges Mathieu, Isocrate. Discours I. Les Belles Lettres, 1929. Cum apparatu critico et versione Gallica.
  • Isocrate, Cinq Discours : Éloge d'Hélène, Busiris, Contre les Sophistes, Sur l'Attelage, Contre Callimachos. Édition, introduction et commentaire de Robert Flacelière (« Érasme »), PUF, 1961 Recensio critica Altera recensio critica

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]